라틴어 문장 검색

Ipsa, Iovis rapidum iaculata e nubibus ignem, disiecitque rates evertitque aequora ventis, illum expirantem transfixo pectore flammas turbine corripuit scopuloque infixit acuto.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 4:5)
deletam quoque ibi legionem, ita ut nuntius non superesset, quidam auctores sunt, nec ante ad consules, qui iam haud procul a Clusio aberant, famam eius cladis perlatam quam in conspectu fuere Gallorum equites, pectoribus equorum suspensa gestantes capita et lanceis infixa ovantesque moris sui carmine.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 369:1)
quas omnes species more suo in unius fulguris descriptione attigit dicens primum 'disiecitque rates', secundum 'illum expirantem transfixo pectore', tertium 'turbine corripuit', quartum 'scopuloque infixit acuto'. rates abusive naves;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 433)
Et ait Dominus Deus ad serpentem: "Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia pecora et omnes bestias agri! Super pectus tuum gradieris et pulverem comedes cunctis diebus vitae tuae.
주 하느님께서 뱀에게 말씀하셨다. “네가 이런 일을 저질렀으니 너는 모든 집짐승과 들짐승 가운데에서 저주를 받아 네가 사는 동안 줄곧 배로 기어 다니며 먼지를 먹으리라. (불가타 성경, 창세기, 3장14)
posuerunt super pectora; cumque cremati essent adipes in altari,
이 굳기름들을 그 짐승의 가슴 위에 얹었다. 아론은 그 굳기름들을 제단 위에서 살라 연기로 바치고, (불가타 성경, 레위기, 9장20)
pectora eorum et armos dextros Aaron elevavit coram Domino, sicut praeceperat Moyses.
가슴 부위와 오른쪽 넓적다리는, 모세가 명령한 대로, 주님 앞에 흔들어 바치는 예물로 드렸다. (불가타 성경, 레위기, 9장21)
Armum et pectus cum incensis adipum afferent ad elationem coram Domino, et pertineant ad te et ad filios tuos lege perpetua, sicut praecepit Dominus ".
이 들어 올려 바치는 넓적다리와 흔들어 바치는 가슴 부위를, 화제물로 바치는 굳기름과 함께 가져와서 주님 앞에 흔들어 바치고 나면, 주님께서 명령하신 영원한 규정에 따라, 그것은 형님과 형님 아들들의 것이 됩니다.” (불가타 성경, 레위기, 10장15)
Quidquid super pectus et quidquid quadrupes graditur, vel multos habet pedes sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est.
배로 기어 다니든, 네 발이나 더 많은 발로 기어 다니든, 땅을 기어 다니는 어떤 것도 너희가 먹어서는 안 된다. 그것들은 혐오스러운 것이다. (불가타 성경, 레위기, 11장42)
Extenditque Aod manum sinistram et tulit sicam de dextro femore suo infixitque eam in ventre eius
그때에 에훗이 왼손을 뻗어 오른쪽 허벅다리에서 칼을 뽑아 그의 배를 찔렀다. (불가타 성경, 판관기, 3장21)
Et ecce Barac sequens Sisaram veniebat; egressaque Iahel in occursum eius dixit ei: " Veni, et ostendam tibi virum, quem quaeris ". Qui cum intrasset ad eam, vidit Sisaram iacentem mortuum et clavum infixum in tempore eius.
그때에 바락이 시스라를 뒤쫓고 있었다. 야엘이 나가서 그를 맞으며 말하였다. “이리 오십시오. 나리께서 찾으시는 사람을 보여 드리겠습니다.” 바락이 그의 천막으로 들어가 보니, 시스라가 관자놀이에 말뚝이 박힌 채 쓰러져 죽어 있었다. (불가타 성경, 판관기, 4장22)
Et misit manum suam in peram tulitque unum lapidem et funda iecit; et percussit Philisthaeum in fronte, et infixus est lapis in fronte eius, et cecidit in faciem suam super terram.
그러면서 다윗은 주머니에 손을 넣어 돌 하나를 꺼낸 다음, 무릿매질을 하여 필리스티아 사람의 이마를 맞혔다. 돌이 이마에 박히자 그는 땅바닥에 얼굴을 박고 쓰러졌다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 17장49)
Et ait Ioab: " Non ita praestolabor coram te ". Tulit ergo tres lanceas in manu sua et infixit eas in corde Absalom, cum adhuc palpitaret haerens in quercu;
그러나 요압은 “너하고 이렇게 꾸물거릴 시간이 없다.”고 말한 뒤에, 표창 셋을 손에 집어 들고, 향엽나무에 매달린 채 아직 살아 있는 압살롬의 심장에 꽂았다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 18장14)
Plenus sum enim sermonibus, et coarctat me spiritus pectoris mei;
나는 하고픈 말로 가득하고 속에서는 영이 말하고파 나를 다그친다네. (불가타 성경, 욥기, 32장18)
TETH. Infixae sunt gentes in fovea, quam fecerunt in laqueo isto, quem absconderunt comprehensus est pes eorum.
민족들은 자기들이 파 놓은 함정에 빠지고 자기들이 숨겨 놓은 그물에 제 발이 걸리네. (불가타 성경, 시편, 9장16)
quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi et descendit super me manus tua.
당신의 화살들이 제게 내리쏟아지고 당신의 손이 저를 누릅니다. (불가타 성경, 시편, 38장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION